Helium Vola - Frauenklage


Helium Vola - Frauenklage

Время проигрывания: 04:29

Дата добавления: 2016-11-22

Загрузок: 107

Голосов: 0    
Скачать Другие песни исполнителя
Текст песни:

Huc usque, me miseram
Rem bene celaveram
Et amavi callide

Res mea tandem patuit,
Nam venter intumuit,
Partus instat gravidae

Hinc mater me verberat,
Hinc pater improperat,
Ambo tractant aspere

Sola domi sedeo,
Egredi non audeo
Nec inpalam ludere

Cum foris egredior,
A cunctis inspicior,
Quasi monstrum fuerim

Cum vident hunc uterum,
Alter pulsat alterum,
Silent, dum transierim

Semper pulsant cubito,
Me designant digito,
Ac si mirum fecerim

Nutibus me indicant,
Dignam rogo iudicant,
Quod semel peccaverim

Quid percurram singula?
Ego sum in fabula
Et in ore omnium

Ex eo vim patior,
Iam dolore morior,
Semper sum in lacrimis

Hoc dolorem cumulat,
Quod amicus exulat
Propter illud paululum

Ob patris saevitiam
Recessit in Franciam
A finibus ultimis

Sum in tristitia
De eius absentia
In doloris cumulum

Видео Helium Vola - Frauenklage
Комментарии (0)

Добавить комментарий


Каптча: /.jpg